Você está na página 1de 2

Apollonius, king of Tyr, had to leave his country to escape a conjuration.

He lost all his goods in a shipwreck but was rescued by the king of Cyrene, who appointed him as a teacher for his daughter. But the princess soon fell in love with Apollonius Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit1 et cum eo deambulavit2. Iuvenes discipuli qui per longum tempus filiam eius petebant in matrimonium, omnes una voce salutaverunt eum. Quos videns rex subridens3 ait illis: "Cur me una voce salutatis?" Unus ex eis dixit : "Petimus filiam vestram in matrimonium sed tu numquam respondes: itaque hodie una simul4 venimus. Elige ex nobis, quem vis habere generum5." Rex ait: "Non bonum tempus est ; filia enim mea studiis vacat et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed scribite in codicellos6 nomina vestra et dotis7 quantitatem; et dabo codicellos filiae meae, et illa eliget quem cupit habere maritum." Illi tres itaque iuvenes scripserunt nomina sua et dotis quantitatem. Rex accepit codicellos datque Apollonio dicens: " Magister, da hos codicellos discipulae tuae, amabo te." (20) Apollonius petivit domum et dedit codicellos regis filiae. Puella rogavit: "Quid me das, magister?" Apollonius ei respondit: "Domina, accipe codicellos patris tui et lege trium nomina petitorum8." Puella legit sed non vidit nomen viri quem amabat. Tum scripsit sententiam in codicellum et Apollonius codicellum tradidit9 regi. Rex aperuit10 illum et legit quod filia eius scripserat : "Bone rex et pater optime, quoniam clementia tua permittis mihi, dicam: illum cupio coniugem qui amisit patrimonium in naufragio . Respiciens11 illos tres iuvenes, qui nomina sua scripserant, rex rogavit : "Quis vestrum naufragium fecit ?" Unus vero ex iis Ardalio nomine dixit: "Ego". Alius ait: "Tace, morbus12 te consumit nec salvus es, et ex civitate numquam existi13! Ubi ergo naufragium fecisti ?" Et cum rex non inveniret, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium ait: "Magister, hos codicellos lege. Fortasse14 quod ego non inveni, tu intelliges, quia praesens fuisti ubi filia
1 2

Peto, ere, petivi, petitum: to go to ( + acc) (de)ambulo, are: to walk 3 Subrideo, ere: to smile 4 Una simul: together 5 Gener, i, m.: son-in-law 6 codicillus, i, m. : tablet (to write) 7 Dos, dotis, f.: dowry 8 Petitus, i, m.. suitor 9 Trado, ere, tradidi: to bring to 10 Aperio, ire, aperui: to open 11 Respicio, ere: to look back at 12 Morbus, i, m.: illness 13 Exeo, exire, exi: to go out 14 Fortasse: maybe

hoc scripsit." Apollonius legit et, quia sensit se a puella amari, erubuit15. Et rex tenens ei manum paululum secessit16 ab eis iuvenibus et dixit : " Invenistine naufragum17, magister,?" Apollonius ait: "Bone rex, si permittis, inveni." Et videns rex faciem eius roseo colore perfusam18, intellexit dictum et dixit gaudens : "Quod filia mea cupit, hoc est et meum votum. Nihil enim in huiusmodi19 negotio sine deo agi potest." Et respiciens illos tres iuvenes ait : "Certe dixi vobis, non venistis in bono tempore. Ubi tempus erit, vos vocam." Et cum futuro genero domum revenit.

15 16

Erubesco, erubescere, erubui: to blush Secedo, secedere, secessi: to go away 17 Naufragus, a, um: shipwrecked 18 Perfudo, ere: to pour, to spread 19 Huiusmodi: of this kind

Você também pode gostar