Escolar Documentos
Profissional Documentos
Cultura Documentos
SANCTI FERDINANDI
Regis et Confessoris
III classis
Antiphona ad Introitum
1 Par 17, 24
ermaneat, et magnificetur
nomen
tuum
usque
in
sempiternum,
et
dicatur:
Dominus exercituum Deus Israel.
(T.P. Alleluia, alleluia.) - Judith, 16,
3.Dominus
conterens
bella:
Dominus nomen est illi. . Glria
Patri.
Oratio
eus, qui Beato Confessori tuo
Ferdinando praeliari praelia
tua, et fidei inimicos superare
dedisti; concede: ut ejus nos
intercessione muniti, ab hostibus
mentis, et corporis liberemur. Per
Dominum nostrum Iesum Christum,
Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti
Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Alleluia, Alleluia. V/. Ps. 111, 1.Beatus vir, qui timet Dominum: in
mandatis eius cupit nimis. Alleluia.
V/. Osee 14., 6.- Justus germinabit
sicut lilium: et florebit in aeternum
ante Dominum. Alleluia.
sancti
Evanglii
Sequntia
secndum Matthaeum.
Matth. 22, 15-22.
N
illo
tempore:
Pharisaei
consilium inierunt, ut caperent
Jesum in sermone, et mittunt ei
discipulos suos cum Herodianis,
dicentes: Magister, scimus quia
verax es, et viam Dei in veritate
doces, et non est tibi cura de aliquo:
non
enim
respicis
personam
hominum; dic ergo nobis, quid tibi
videtur: licet censum dare Caesari,
an non? Cognita autem Jesus
nequitia eorum, ait: Quid me
tentatis, hypocritae? Ostendite mihi
numisma census. At illi abtulerunt ei
denarium. Et ait illis Jesus: cujus est
imago haec, et superscriptio? Dicunt
ei:
Caesaris.
Tunc
ait
illis:
redditeergo quae sunt Caesaris
Caesari, et quae sunt Dei,Deo. Et
audientes mirati sunt, et relicto eo,
abierunt.