Você está na página 1de 12

SEGUNDO CONJUNTO DE TEXTOS

Texto n 1
Qui fert malis auxilium, post tempus dolet. Gelu rigentem quidam colubram sustulit sinuque fouit,
contra se ipse misericors; namque, ut refecta est, necuit hominem protinus. Hanc alia cum rogaret
causam facinoris, respondit: "Ne quis discat prodesse improbis."
Fedr.
Texto n 2
Canes familici.
Stultum consilium non modo effectu caret, sed ad perniciem quoque mortalis devocat. Corium
depressum in fluvio viderunt canes. Id ut comesse extractum possent facilius, aquam coepere
ebibere: sed rupti prius periere quam quod petierant contingerent.
Notas: mortalis (l.1) ac. pl. / facilius - comparativo do advrbio facile
Texto n 3
Mons parturiens
Mons parturiebat et gemitus immanes ciebat; erat in terra maxima exspectatio. At ille murem
peperit. Hoc scriptum est tibi qui, cum magnas res minaris, nihil extricas.
Fedr.
Texto n 4 (infinitivo futuro)
Asinus sub pelle leonis
Olim asinus iugum atque officium diutius ferre noluit atque effugit. Breue tempus per siluas uagatus
inuenit pellem leonis ingentem. Induit eam et terruit homines atque bestias, qui eum leonem
ferocem esse arbitrabantur. Tandem uenit dominus ipse. Asinus dominum sibi libertatem erepturum
esse arbitratus clamorem ingentem sustulit, nam etiam dominum fugiturum esse sperabat. Sed forte
auris asini e pelle leonis eminebat. Quam dominus conspicatus locutus est: Ista auris mihi nota est,
mi amice! Non me falles, quamquam ceteros omnes eo modo fefellisti!
Fedr.
Texto n 5
Numquam esse fidelem cum potente societatem haec fabula testatur. Vacca et capella et ouis socii

in saltibus cum leone fuere. Cum ceperant ceruum uasti corporis, leo locutus est, partibus factis:
Ego primam tollo, nominor quoniam leo; secundam, quia sum socius, mihi tribuetis; tum, quod
plus ualeo, tertia me sequetur; quartam nemo tanget, nisi .... Sic totam praedam sola improbitas
abstulit.
Texto n 6
Periculosum est credere et non credere. Utriusque exemplum breviter exponam rei. Hippolytus
obiit, quia novercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est
veritas multum, priusquam stulta prave iudicet sententia. ()
Fedr.
Texto n 7
Canis per fluuium carnem ferens
Amittit merito proprium qui alienum appetit. Canis per flumen carnem cum ferret natans,
lympharum in speculo uidit simulacrum suum. Aliam praedam ab altero ferri putat et eripere uoluit.
Sed auiditas decepta est et, quem tenebat ore, dimisit cibum.
Fedr.
Texto n 8
Taurus et uitulus
Angusto in aditu taurus luctabat cornibus, cum uix intrare posset ad praesepia et monstrabat uitulus
quo modo se flecteret. Tace, inquit, hoc noui antequam tu es.Qui doctiorem emendat sibi dici
putet.
Fedr.
Texto n 9
Simii caput
Quidam ad lanium simium inter reliquias merces atque obsonia pendere uidet. Quaerit quidnam
sapiat. Tum lanius iocans: Quale, inquit, caput est, talis sapor. Hoc dictum uerum non esse
aestimo, cum et formosos pessimos saepe inuenerim et multos optimos homines turpi facie
cognouerim.

Fedr.
Texto n 10
Pullus ad margaritam
In sterquilinio pullus gallinaceus dum quaerit escam, margaritam repperit. Iaces, inquit, in
indigno loco, quanta res! Si quis, pretii tui cupidus, uidisset hoc, olim redisses ad splendorem
pristinum. Ego quod te inueni, nec tibi nec mihi quidquam prodesse potest. Hoc illis narro, qui me
non intellegunt.
Fedr.
Texto n 11
Vulpes et Hircus
Cum decidisset uulpes in puteum, deuenit hircus sitiens in eumdem locum. Simul rogauit an dulcis
liquor et copiosus esset. Illa, fraudem moliens: Descende, amice; magna bonitas est aquae...
Immisit se barbarus. Tum uulpecula e puteo euasit, nixa celsis cornibus, hircumque haerentem
clauso uado reliquit.
Fedr.
Texto n 12
Quem reclama aos maus uma recompensa erra duas vezes: primeiro, por ajudar quem no merece,
segundo porque por este castigado.
() Os devoratum fauce cum haereret lupi, magno dolore victus coepit singulos illicere pretio, ut
illud extraherent malum. Tandem persuasa est iure iurando gruis, gulaeque credens colli
longitudinem, periculosam fecit medicinam lupo. Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
"Ingrata es" inquit "ore quae nostro caput Incolume abstuleris et mercedem postules".

Texto n 13
O que a famlia de Cristo deve responder aos infiis
Omnis familia summi et ueri Dei respondet: Deus meus ubique praesens, ubique totus, nusquam
inclusus. Ille cum me aduersis rebus exagitat, aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque

mihi aeternam pro malis temporalibus seruat. Cum quibus uestrum loquar de Deo meo, qui
terribilis est super omnes deos, quoniam omnes dii gentium daemonia sunt, Dominus autem caelos
fecit ?
Aug., De ciu. Dei, 1, 29
Texto n 14
St. Agostinho agradece a Deus
Domine, tibi conditori et rectori uniuersitatis, Deo nostro gratias ago. Puerum etiam tunc in ipsis
paruis paruarum rerum cogitationibus ueritas me delectabat. Falli nolebam, memoriam habebam,
amicitia, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. Ista omnia Dei mei dona sunt, non mihi ego
dedi haec. Bonus ergo qui fecit me. Gratias Tibi, Deus meus, gratias Tibi, sed Tu mihi ea serua. Ita
enim seruabis me, et augebo et perficiam quae dedisti mihi et ero ipse Tecum.
De ciu. Dei 1, 20
Texto n 15
De Scriptoribus et Vocabulis Sanctorum Librorum
Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matthaeus
conscripsit Evangelium Hebraicis et in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate.
Secundus Marcus

plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium eloquio Graeco in Italia, secutus

Petrum ut discipulus. Tertius Lucas, inter omnes Evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, ut
medicus in Graecia,

Evangelium scripsit Theophilo Episcopo. Quartus Iohannes

scripsit

Evangelium in Asia. Quattuor animalia sunt, quia per quattuor mundi partes fides Christianae
religionis eorum praedicatione disseminata est.
Isid., Etym.

Texto 16
De Deo
Solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis. Incorruptibilis appellatur quia corrumpi
et dissolvi non potest nec dividi. Ille nec dividi potest nec interire; inde incorruptibilis est.
Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit. Aeternus est, quia sine tempore est. Non
enim habet initium neque finem. Impassibilis, quia nullis pertubationibus afficitur, quibus fragilitas

humana subcumbit.
Isid., Etym.
Texto n 17
De Patriarchis
Patriachae interpretantur patrum principes. Abram primum vocatus est. Postea appellatus est
Abraham: "Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te" (Gen. 17,5). Isaac
ex risu nomen accepit. Riserat pater, quando ei promissus est. Risit mater, quando ab illis tribus viris
promissus est. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac.
Isid., Etym.
Texto n 18
De Angelis
Postquam apostatae angeli ceciderunt, alii in perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde
et post caeli creationem in principio legitur (Gen. 1, 6, 8): "Fiat firmamentum, et uocatum est
firmamentum caelum". Post ruinam angelorum malorum hi, qui permanserunt, firmitatem aeternae
perseuerantiae consecuti sunt, nullo lapsu auersi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore
et contemplatione manentes, nihil aliud dulce habent nisi Eum a Quo creati sunt. Singuli senas alas
habent, quae in sex diebus factae sunt et quibus faciem et pedes Dei operiunt.
Isid., Etym.
Verso:
Os anjos mais humildes ficaram (permaneo) junto do (apud) Senhor, enquanto os soberbos, caindo
do cu, foram castigados por Deus.

Texto n 19
De Apostolis
Apostoli missi interpretantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ut,
facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, gentes docerent et in animos eorum
penetrarent.

Isid., Etym.

Texto n 20
A criao do mundo
In principio creauit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et uacua, et tenebrae [erant]
super faciem abyssi; et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
(...) Apellauitque lucem diem et tenebras noctem. (...) Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in
medio aquarum et diuidat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum diuisitque aquas, quae erant
super firmamentum. Et factum est ita. Vocauitque Deus firmamentum caelum. (...) Dixit uero Deus:
Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Factum est ita. Et
uocauit Deus aridam terram congregationesque aquarum appelauit maria. (...) Et ait: Germinet terra
herbam uirentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius
semen in semet ipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam uirentem et
adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem
secundum speciem suam. (...).
Gen. 1, 1-13
Texto n 21
A criao do homem
Et ait Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesit piscibus maris et
uolatilibus caeli et bestiis uniuersaeque terrae omnique reptili, quod mouetur in terra. Et creauit
Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creauit illum, masculum et feminam creauit
eos. Benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et
dominamini piscibus maris et uolatilibus caeli et uniuersis animantibus, quae mouentur super terram
(...). Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatur eorum. Compleuitque Deus die septimo opus
suum, quod fecerat; et requieuit die septimo ab uniuerso opere, quod patrarat. Et benedixit diei
septimo et sanctificauit illum, quia in ipso cessauerat ab omni opere suo.
Gen. 1, 26-28; 2, 1-3
Texto n 22

Job
Vir erat in terra Hus, nomine Iob; et erat uir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a
malo. Natique sunt ei septem filii et tres filiae. Et possessio eius (...) magna ac familia multa nimis,
eratque uir ille magnus inter omnes Orientales (...). Quadam autem die, cum uenissent filii Dei, ut
assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Vnde uenis ? Qui
respondens ait: Circumiui terram et perambulaui eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid
considerasti seruum meum Iob, [considerasti ut] non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus
ac timens Deum et recedens a malo ? Cui respondens Satan ait: Numquid Iob frustra timet Deum ?
Nonne tu uallasti eum ac domum eius uniuersamque substantiam per circuitum, operibus manuum
eius benedixisti, et possessio eius creuit in terra ? Sed extende paululum manum tuam et tange
cuncta, quae possidet: nisi in faciem "benedixerit" tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce,
uniuersa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est
Satan a facie Domini. Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent uinum in
domo fratris sui primogeniti, nuntius uenit ad Iob, qui diceret: Boues arabant et asinae pascebantur
iuxta eos; et irruerunt Sabaei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio; et euasi solus, ut
nuntiarem tibi. Cumque adhuc ille loqueretur, uenit alter et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo et tactas
oues puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Sed et illo adhuc loquente uenit
alius et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas et inuaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros
percusserunt gladio; et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intrauit
et dixit: Filiis tuis et filiabus uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris sui primogeniti repente
uentus uehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus, quae corruens
oppressit liberos tuos, et mortui sunt; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Tunc surrexit Iob et
scidit uestimenta sua; et tonso capite corruens in terram adorauit et dixit: Nudus egressus sum de
utero matris meae, et nudus reuertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est; sit nomen Domini benedictum ! In omnibus his non peccauit Iob labiis suis neque
stultum quid contra Deus locutus est. Factum est autem, cum quadam die uenissent filii Dei et
starent coram Domino, uenisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius, ut diceret
Dominus ad Satan: Vnde uenis ? Qui respondens ait: Circuiui terram et perambulaui eam. Et dixit
Dominus ad Satan: Numquid considerasti seruum meum Iob, [considerasti ut] non sit ei similis in
terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam?
Tu autem commouisti me aduersus eum, ut affligerem eum frustra. Cui respondens Satan ait:

Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam et
tange os eius et carnem, et tunc uidebis eum in faciem "benedicere" tibi. Dixit ergo Dominus ad
Satan: Ecce in manu tua est; uerumtamen animam illius serua. Egressus igitur Satan a facie Domini
percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad uerticem eius; qui testa saniem radebat sedens
in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo et
morere ! Qui ait ad eam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei,
mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccauit Iob labiis suis.
Verso:
1. Que males aconteceram a Job?
2. Quantos filhos e filhas tinha Job?
3. Como Job aceitasse a desgraa e bendissesse Deus, nunca pecou com os seus lbios.

Texto n 23
O bom samaritano
Homo quidem descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliauerunt
eum et plagis impositis abierunt semiuiuo relicto. Accidit autem ut sacerdos descenderet eadem uia;
et uiso illo praeteriuit. Similiter et leuita, cum esset secus locum et uideret eum, pertransiit.
Samaritanus autem quidem iter faciens uenit secus eum; et uidens eum misericordia motus est. Et
appropinquans alligauit uulnera eius, infundens oleum et uinum; et imponens illum in iumentum
suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et
ait: "Curam illius habe".
Luc. 10, 30-37
Verso:
1. O homem que os ladres atacaram foi levado para uma estalagem por um samaritano, que o vira.
2. Para que o homem ficasse curado, o samaritano tratou as suas feridas com azeite e vinho.

Texto n 24
David e Saul na gruta de Engadi
Dauid clamauit ad Saul: Domine, mi rex, quare audis uerba hominum loquentium? Ecce hodie
uiderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitaui ut occiderem te,
sed pepercit tibi oculus meus. Non extendam manum meam in dominum meum quia christus
Domini est. Tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. Quem sequeris, rex Israhel? Dixit
Saul: Numquid uox haec tua est, fili mi, Dauid? Iustior tu es quam ego. Tu enim tribuisti mihi
bona, ego autem reddidi tibi mala. Nunc scio te regnaturum esse. Iura mihi in Domino ne post me
auferas nomen meum de domo patris mei. Et iurauit Dauid Sauli
I Re. 24
NOTAS:
quod (l.2): equivale a ut (conj. integrante).
christus (l.5): ungido.
post me (l.10): depois de eu morrer.

Verso:
David, que Saul perseguia, como estivesse perto do rei numa gruta, cortou a ponta do manto quele,
mas, ao lembrar-se de que o rei era o ungido do Senhor, poupou-o.
Texto n 25
O machado de Eliseu
Dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te angustus est
nobis. Eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silua materias, ut aedificemus nobis locum ad
habitandum. Cumque uenissent ad Iordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut, cum unus
materiem succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamauitque ille et ait: Eheu, eheu, eheu,
domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei: Vbi cecidit ?. At ille
monstrauit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natauitque ferrum et ait: Tolle. Qui
extendit manum et tulit illud.
IV Reg.
NOTAS:
ferrum (securis) (l.6 e l.10): machado.
mutuo (l.7): a ttulo de emprstimo (mutuum,i).
natauit (l.10): natare, vir superfcie.

Verso:
Como Eliseu tivesse lanado na gua um pedao de madeira, o machado que caira veio superfcie.
Eliseu exortou, ento, o homem, que tinha perdido o machado, a retir-lo.
Texto n 26
O templo de Salomo
Conuocauit igitur Dauid omnes principes Israhel. Cumque surrexisset rex et stetisset ait: Audite
me, fratres mei et populus meus. Cogitaui ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis
Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparaui. Deus autem dixit mihi:
'Non aedificabis domum nomini meo, quod sis uir bellator et sanguinem fuderis'. Sed elegit
Dominus, Deus Israhel, me ut essem rex super Israhel in sempiternum. Sed de filiis meis elegit
Salomonem, filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israhel. Nunc igitur audiente
Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini nostri
I Par.
Verso:
O rei David deu a seu filho Salomo, que tinha sido escolhido por Deus, o plano da construo do
templo, a fim de ele edificar a morada do Senhor. Pediu o rei a todo o seu povo que oferecesse ouro
e prata para aquela sublime obra.

Texto n 27
Guerra contra os Srios
Dixitque rex Israhel ad Iosaphat: Mutabo habitum et sic ad pugnandum uadam, tu autem induere
uestibus tuis. Mutatoque rex Israhel habito uenit ad bellum. Accidit autem ut unus e populo
sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel; et mortuus est occidente sole. Reuersus est
autem Iosaphat domum suam pacifice in Hierusalem. Cui occurrit Hieu, filius Anani, uidens et ait
ad eum: Impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram
quidem Domini merebaris; sed bona opera inuenta sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda
et praeparaueris cor tuum ut requireres Dominum.
II Par.

10

NOTAS:
lucos (l.11): dolos.
Verso:
O rei de Israel mudou as suas vestes e pediu a Josaf que mantivesse as suas, para enganar os chefes
de cavalaria que matariam Josaf no seu lugar. Contudo Deus protegeu Josaf, rei de Jud, e Acab,
rei de Israel foi morto em combate.

Texto n 28
Cristo o nico fundamento; os cristos, templos de Deus.
Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem
superaedificauit. Vnusquisque autem uideat quomodo superaedificet; fundamentum enim aliud
nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus. Si quis autem superaedificat
supra fundamentum hoc, uniuscuiusque opus manifestum erit, dies declarabit quia in igne
reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod
superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem saluus
erit, sic tamen quasi per ignem. Si quis autem templum uiolauerit, disperdet illum Deus. Si quis
uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi
stultitia est apud Deum.

I Cor.

NOTAS
dies (l.6): o dia do julgamento.
quia (l.7): conjuno integrante.
Verso:
Lemos em S. Paulo que os cristos edificam sobre o fundamento que Cristo. No dia do julgamento
algumas destas obras sero destrudas pelo fogo; outras, pelo contrrio, resistiro s chamas, e Deus
recompensar os seus construtores.
Texto n 29

11

O mistrio da Trindade
Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima,
quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace uidet
istam uisionem. Vellem ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam
illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. Dico autem haec tria:
esse, nosse, uelle. Sum enim et scio et uolo: sum sciens et uolens et scio esse me et uelle et uolo esse
et scire. In his igitur tribus quam inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam
denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. Certe coram se est; adtendat in
se et uideat et dicat mihi. Sed cum inuenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet inuenisse illud,
quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et uult
incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna
singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est
et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile
cogitauerit? Quis ullo modo dixerit? Quis quolibet modo temere pronuntiauerit?
Aug., Conf. 13, 12, 11

12

Você também pode gostar