Você está na página 1de 2

Alejandro Magno se casa con una joven oriental

Cum Alexander pervenisset cum suo exercitu in provinciam apud Paropamisum montem sitam, Oxyartes, eius regionis satrapes, se et suos regis

potestati fideique commisit et magnificum convivium victoribus instruxit. cum convivium celebraretur, triginta nobiles virgines introductae

sunt, inter quas filia Oxyartis erat, Roxane nomine, eximia corporis specie et maximo habitus decore. cum ea in convivium inter electas virgines

processisset, omnium convivarum oculos in se convertit ac maxime regis Alexandri. is statim adeo amore virginis exarsit ut, cum putaret utilia
ad concordiam et amicitiam inter victores et victos coniugia Persarum et Macedonum, statuerit illam in matrimonium ducere.cum laetus

Oxyartes verba eius accepisset, sine mora rex patrio more panem poposcit et, cum eum gladio divisisset, partem virginis patri praebuit et cum

eo Iunoni Lucinae libavit, quod apud Macedones sanctissimum matrimonii pignus est. id tamen aegre ferebant amici Alexandri, cum inter

vinum et epulas sponsam et socerum rex ex victis et alienigenis delegisset.

Você também pode gostar