Você está na página 1de 5

XXXIV

Quatuor consilia ut paremus vitam nostram


“Parate viam Domini”

I. Observatio decem præceptorum via est, consiliorum autem semita est 2

II. Contra luxuria: semper aliquid boni faciamus 2

III. Contra superbia: humiliemus de bonis spiritualibus et temporalibus 3

IV. Contra avaritia: faciamus restitutionem 4

V. Contra invidia: pacificemus nos 4


XXXIV. Parate viam Domini (Luc 3)

S
ERMO noster erit qualiter debemus præparare ad recipiendum Dominum nostrum
Iesum Christum, qui iuxta representationem Sanctæ Matris Ecclesiæ debet nasci post
cras et intrare civitatem huius mundi. Ideo ut inveniat nos bene ordinatos, volo vobis
ostendere qualiter nos debemus præparare. Sed primo salutetur Virgo Maria. Quando
aliquis rex vel magnus princeps debet intrare noviter aliquam civitatem, iustum est et
dignum ut vassalli parent sibi viam, ne sint ibi lapides, spinæ, etc. Hoc dictat ratio et etiam consueto.
Quia ergo rex noster, imperator et princeps et Dominus noster naturalis Iesus Christus debet noviter
intrare civitatem huius mundi, ideo a nobis præparanda est sibi via per quam debet transire. Ideo pro-
posui vobis thema dicens : Parate viam Domini. Diceret aliquis : Frater, magnam rationem dicitis quia
via est sibi præparanda, sed ostendatis nobis modum quomodo est paranda ? Dico quod hoc ostendit
nobis Beatus Lucas in Evangelio hodierno et Isaias, dicentes : « Parate viam Domini, rectas facite se-
mitas eius. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et
aspera in viaas planas » 1 . Ibi ponuntur quinque clausulæ, mistice exponandæ.
[I] Prima est : « Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ». Nota differentia inter semitam et
viam. Quia via est carrucarum et curruum, sive via ampla per quam vadunt animalia. Sed semita est
methodus qua itur expeditius et citius. Sic etiam spiritualiter, via Domini communis et generalis per
quam Christus venit ad nos per gratiam et nos vadimus ad eum per gloriam est communis observatio
decem præceptorum necessaria ad salutem. Per istam possunt transire non solum homines scientifici,
sed etiam bestiæ, id est ignorantes personæ. Semitæ sunt observantiæ et perfectiones Evangeliorum ad
quas homo non tenetur, nisi per votum se obligaverit ad eas voluntarie.
Verbi gratia. Non assumere nomen Dei in vanum, nec enormiter iurare, ista est via communis quia
omnes tenemur ad hoc, nec pro toto mundo salvando debet homo false iurare. Sed Deum laudare,
orare, officiando, celebrando, prædicando, etc. totum hoc est semita, quia non omnes tenentur ad hoc,
sed solum illi qui se obligaverunt ad hoc per votum. Item abstinere ab omni opere servili in diebus festi-
vis, audire Missam et Sermonem est via generalis, quia omnes tenentur ad hoc. Sed qualibet die audire
Officium Divinum, scilicet Missam et Sermonem, semita est quæ citius ducit ad terminum paradisi.
Item honorare parentes via est generalis, quia quilibet tenetur ad hoc. Sed recipere Patrem sanctum
spiritualem et obligare se illi ad obediendum propter Deum semita est. Item non recipere vindictam
de iniuriis via est generalis. Sed loqui cum ipsis et salutare et benefacere eis est semita. Item non facere
luxuriam viam generalis est. Sed vivre caste et non nubere propter Deum semita est. Item non furari
aliquo modo via est communis. Sed omnia dimitere propter Deum et non habere proprium semita
est. Item non diffamare aliquem est via generalis. Sed propter Deum servare silentium semita est. Item
confiteri et communicare semel in anno est via generalis. Sed sæpe est semita.
Patet ergo differentia inter semitam et viam spiritualiter. Ideo David : « Vias tuas Domine demons-
tra mihi et semitas tuas edoce me » 2 . Patet ergo cum dicitur : « Parate viam Domini » et loquens de se-
mitas non dicit parate, sed « rectas facite semitas eius ». Ratio, quia qui servat præcepta ad salvationem
necessaria, communiter occasionem vanæ gloriæ non habet, sed illi qui non solum servant præcepta
Dei, sed etiam consilia Evangelica, occasionem habent vanæ gloriæ, dicendo inter se : O, dicetur modo,
quod ego sum una persona sancta. Propter hoc dicit « rectas facite semitas eius ». Via ergo Domini est
paranda ad pœnitentialem correctionem, semitæ autem sunt rectificandæ per cælestem intentionem.
[II] Secunda, « omnis vallis implebitur ». Iam scitis quod si in via per quam rex debet transire sunt
aliquæ fossæ, implentur. Sic spiritualiter, fundum sive valles signant personas luxuriosas. Ratio, quia
sicut ad valles descendunt aquæ et immunditiæ, sic ad personas luxuriosas quæ non curant de supernis
1. Is 40 :3 2. Ps 24 :4

Sanctus Vincentius Ferrerius |2


Quatuor consilia ut paremus vitam nostram

delectationibus sed de infimis, descendunt aquæ corruptionum et immunditiarum et pollutionum et


abominationum. Ideo implendæ interius in anima sunt timorosis cogitationibus et exterius operosis
occupationibus et operibus sanctis, quia nulla res facit personam ita luxuriosam sicut otiositas. Quia
corpus nostrum est de terra et ideo sicut terra inculta facit herbas malas, spinas et tribulos in quibus
absconduntur bestiæ venenosæ, ita de terra nostri corporis inculta et otiosa quæ germinat spinas tenta-
tionum et malarum cogitationum. Ideo dicit Hieronymus : « Semper aliquid boni facite, ut te diabolus
inveniat occupatum » 1 .
Ideo sunt in mundo tot mali Religiosi, Clerici, Moniales et laici, quia non habent suos redditus
et stant otiosi visitantes mulieres, monasteria monalium, etc. Ideo facto Officio divino, homo debet se
occupare studendo, legendo vel scribendo et huiusmodi. Propter hoc Beatus Bernardus ordinavit ut
sui Monachi qui non habent studere irent ad laborem usque ad prandium. Item quare sunt tot mali
milites, cives et scutifori ? Quia non habent laborare, stant otiosi in platea iudicantes transeuntes. Ecce
quid faciunt tempore pacis, quia tempore guerrarum (bellorum) satis sunt occupati. Idem de labora-
toribus in diebus festivis, quando debent se occupare in bonis operibus audire Missam, sermonem et
sanctificare Dominicam, ipsi vadunt ad lupanar vel ad ludum vel ad tabernam. Secus in diebus feriali-
bus, quia sunt occupati in negotiis temporalibus. Idem de mulieribus otiosis, quoniam mulier otiosa
est luxuriosa. O, dicunt ipsæ, ego portavi tantum de dote, sive bonam dotem viro meo, certe non in-
trabo coquinam. Sed quando sentit transeuntes percurrere statim est in fenestra. Bona mulier semper
est occupata in aliquo bono opere. Legitur de Iulio Cæsare quod habebat plures filias et omnibus dedit
officium suum, scilicet filare (nere) texere de serico, etc. ne essent otiosæ.
Ideo inquit David in persona Christi : « Convertetur populus meus hic », scilicet in hoc mundo,
quia qui non convertetur hic ille nunquam convertetur in alio mundo. Imo, dicit Sanctus Thomas 2
quod persona quæ moratur in peccato luxuriæ, semper habet desiderium ad illud peccatum. Sed quando
non potest ipsum opere perficere, augmentatur sibi dolor. Ideo dicit : « Convertetur populus meus
hic ». Domine, quomodo ? Respondet : « Dies pleni invenientur in eis » 3 , scilicet bonis factis et ho-
nestis operibus. Isto modo « omnis vallis implebitur ».
[III] Tertia, « omnis mons et collis humiliabitur ». In via regia non solum valles implentur, sed etiam
altitudines humiliantur. Sic spiritualiter in via regis Christi omnis mons humiliabitur. Nota duas condi-
tiones personarum superbarum : quidam superbiunt de bonis spiritualibus quia magister in Theologia
vel doctor famosus vel ex devotione tales sunt montes alti. Alii superbiunt de bonis temporalibus, de
dignitate, prælatione, officio, genere, vel divitiis. Hi sunt colles, oportet ut humilientur. Ratio, quia
Christus non requiescit in montibus nec in collibus. Authoritas : « Ecce iste venit saliens in montibus,
transiliens colles » 4 . Verbum est Spiritus Sancti de Filio Dei. Nota, saliens in montibus. Ille qui saltat
tangit ibi ubi recipi saltum et inde saltando mutat se. Sic Christus tangit montes quando dat eis gratias
spirituales, ut scientiam vel devotionem vel ut faciant pœnitentiam. Sed quando ex hoc homo super-
bit, Christus saltat inde et transit colles, quia illos non tangit dando eis gratias spirituales et ponit se in
plano, id est in persona humili et ibi quiescit. Propter hoc dicit Scriptura Sancta : « Quanto magnus
es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam » 5 .
Vultis agnoscere stultitiam illorum qui superbiunt de bonis spiritualibus vel temporalibus ? Si enim
deplumato corvo sibi apponeret quis plumas magnas pavonis de quibus ipse gauderet et superbiret,
cum tamen deberet tristari si haberet rationem, quia non sunt suæ ? Idem est de illis qui superbiunt.
Quid est esse scientem vel devotum ? Nihil aliud nisi quia perdidit plumas nigras ignorantiævel pecca-
1. Lib. de Regul. Monach. 2. II IIae, q. 153, art. 5 3. Ps 72 :10 4. Cant 2 :8 5. Eccl 3 :20

3 | Sanctus Vincentius Ferrerius


XXXIV. Parate viam Domini (Luc 3)

torum et Deus posuit in eo plumas angelorum, scientiæ et virtutum debiliter firmatas, scilicet fervore
devotionis. Si ergo perditis devotionem, perditis etiam plumas virtutum. Ideo persona devota semper
debet stare cum magno timore, ne amittat plumas virtutum quæ non sunt suæ, sed a Deo sibi impo-
sitæ. Talis cogitatio expellit superbiam et vanam gloriam. Ideo dicit : « Quanto magnus es, [scilicet in
bonis spiritualibus] humilia te in omnibus ». Patet ergo stultitiam illorum qui superbiunt de bonis
temporalibus.
Si autem rex accomodaret alicui vestrum viginti millia florenum cum tali conditione quod sub
pœna capitis reddat sibi quando exiget ab eo cum aliis decem millibus de lucro, si ille gauderet et su-
perbiret de illis pecuniis nunquid esset bene fatuus et stultus, cum teneat ipsas cum tanto onere et per-
iculo ? Ita in proposito de bonis temporalibus vobis a rege Christo mutuatis, quia totum est mutuum,
cui habetis restituere quandocunque ipse voluerit cum magno lucro, scilicet operum misericordiæ et
pietatis ; alias dicet : « Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam nummulariorum » 1 . Mensa
nummulariorum sunt manus pauperum. Promitto vobis, si ista cogitaretis nulllus dives superbiret de
divitiis, nec domini temporales, nec domini spirituales superbirent. Sicut nec bastaxus (gerulus) su-
perbit de onere auri vel argenti seu margaritarum quod portat, imo humiliatur. Et quid sunt domini
temporales vel prælati nisi bastaxi (geruli) onerti auro ? Ideo humilia te ad instar bastaxi dicendo : Do-
mine, magnum onus porto supra me. Ergo « humiliamini in conspectu Dei et exaltabit vos » 2 . Nota,
in conspectu Dei habetis dare rationem et computum de omnibus bonis.
[IV] Quarta, « erunt prava in directa ». In ingressu regis prava via, id est distorta, dirigitur et fit
recta. Sic spiritualiter debet fieri modo in introitu regis Christi. Prava seu torta sunt corda et verba et
opera avarorum qui incedunt tortuose, ad instar serpentis et vulpis. Verbi gratia. Usurarius incedit viam
rectam quando aliqua communitas vel persona particularis venit ad eum ut sibi mutuet tantum quo
indiget. Respondet statim : Placet mihi amore tui. Totum hoc est rectum. Sed quando dicit : Pro decem
dabitis mihi doudecim, ecce pravitas et tortuositas et ita ponetur in charta, ne dominus vel Episcopus
possit, etc. Item vendendo pluris propter spem, totum hoc est pravum. Vel emendo minoris propter
denarios, quos cito datis pro re emenda, vel mutuando super possessiones et interim recipere fructus,
totum est pravum et tortum.
Sed esset rectum, bonum et meritorium si fieret propter Deum. Ideo dicit : « Erunt in directa ».
Talibus usurariis dicit Deus : « Generatio prava atque perversa. Hæccine reddis Domino popule stulte
et insipiens » 3 . Hæccine reddis Domino, scilicet de tibi comissis ab eo. Popule stulte, quia cum posset
lucrari in hoc mundo gratiam et gloriam in alio, perdit popter usuram. Sed « erunt prava in directa »
faciendo restitutionem. Ideo dicit Scriptura : « Dirige semitas pedibus tuis et omnes viæ tuæ stabilien-
tur. Averte pedem tuum a malo. Vias enim, quæ a dextris sunt, novit Dominus, perversæ vero sunt quæ
sunt a sinistris » 4 , ut est via usuræ.
[V] Quinta, « et aspera in vias planas », ut sit in regis introitu. Ita etiam faciendum est spiritualiter
in introitu regis Christi. Aspera sunt corda, ora et opera invidorum, iracundorum et vindicativorum.
Corda sunt aspera per malitiam, ora per detractationes, quia semper persona invidiosa habet linguam
diffamatricem. Noveritis quod in principio, diabolus duxit malitiam in uxorem quæ secum semper erit
unita, ut uxor viro. Ideo semper erit damnatus, ex qua genuit filium et filiam. Filius est cor invidi, filia
vero lingua eius. Ideo sunt fratres et simul stant. Primogenitus est cor invidi. Si aliquis homo dicit in-
vido : Cognoscetis talem ? Tam bona persona videtur ; statim dicit : Non, si cognosceretis eum sicut ego,
ispe est unus talis et talis. Invidi nullum bonum volunt audire, nec loqui de illis quibus invident. Item,
1. Luc 19 :23 2. Iac 4 :10 3. Deut 32 :5 4. Prov 4 :26

Sanctus Vincentius Ferrerius |4


Quatuor consilia ut paremus vitam nostram

iracundus nihil scit dicere dulciter, sed aspere, tam uxori quam filiis, tam parentibus quam etiam fami-
liæ domus. Idem de vindicativo dicente : Per caput et per corpus Dei vindicabo me de tali. De his dicit
David : « Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem » 1 .
Ideo modo in introitu regis Christi fiant « aspera in vias planas », pacificando nos, remittendo iniu-
rias, sicut pueri qui in absentia matris se percutiunt, sed quando sentiunt matrem venientem quiescunt
et se pacificant. Sic et nos sumus pueri sine intellectu. Ideo modo in adventu matris nostræ et regis nos-
tri, pacificemus nos dimittendo odia, rancores et malas voluntates et sic « erunt aspera in vias planas ».
Cuilibet etiam magistro vel domino displicet multum quando invenit discipulos vel vassallos discordes.
Ideo dicit Isaias prædicatoribus : « Præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides et elevate
signum ad populos. Ecce Salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo » 2 . Nota,
quod lapides duri sunt malitia et duritia cordis, verba mala et iniurosa et diffamatoria. De his dicit pro-
pheta « Eligite lapides », id est expellite malitiam, duritiam, etc. Et elevate signum populos, quantum
ad publicationem pacis, quia si mala voluntas fuit publica et notoria, etiam pax et concordia debet esse
publica. Hoc modo signum pacis elevatur ad populos. Sed si mala voluntas fuit occulta et secreta, tunc
sufficit remittere secrete et assignat rationem : « Ecce Salvator tuus venit ».

1. Ps 13 :3 2. Is 62 :10

5 | Sanctus Vincentius Ferrerius

Você também pode gostar