Você está na página 1de 11

CVPIDVS ET PSICHE

Multis abhinc annis in terra longinqua rex et regina habitant qui tres
filias habent; omnes filiae pulchrae sunt, sed natu minima, Psyche nomine,
multo pulcherrima est. Omnes viri omnesque feminae eam laudant et quasi
deam colunt. Tandem dea Venus irata est; invidet puellae quod pulchra est,
quod omnes eam quasi deam colunt. Cupidinem arcessit et “tu, care fili”,
inquit, “amorem in pectoribus humanis excitare potes. I nunc, puellam
pulchram quaere Psychen nomine. Sagittam emitte et coge eam amare
hominem aliquem miserum et deformem”.
Cupido matris imperia perficere parat. Arcum capit et sagittas, et ad terras
volat. Mox Psychen invenit, quae sola sub arbore sedet. Tristis est; nam omnes
eam laudant, omnes colunt, sed nemo amat, nemo in matrimonium ducit.
Cupido diu formam illam mirandam spectat. Iam dormit Psyche. Accedit
Cupido et eam propius spectat. Statim amore flagrat. Dum dormit puella, tollit
eam et per auras vehit ad domum divinam; ibi eam leniter in lecto deponit.
Mox evigilat Psyche et surgit. Omnia spectat. Voces audit sed neminem
videt. Voces dicunt: “omnia quae vides, domina, maritus tuus tibi dat. Nos tibi
famulae sumus. Intra et cena”. Psyche valde attonita est sed cenaculum intrat et
cenam videt paratam.
Laeta cenat. Deinde dormit. Dum dormit, sonum audit; evigilat; territa est.
Maritus ignotus adest; lectum ascendit et Psychen amplexu tenet; sed ante solis
ortum discedit. Psyche, ubi evigilat, sola est; mariti nullum vestigium videt.
Voces solae adsunt, quae eam curant.

Proxima nocte dum dormit Psyche, iterum adest maritus ille et “Psyche”,
inquit, “uxor cara, ego te valde amo et tibi do omnia quae cupis. Sed non licet
tibi vultum meum videre. Si me in lucem videris, numquam ad te redibo”.
Psyche, ubi mariti verba audit, valde tristis est, sed basia mariti consolationem
ei ferunt. Mox dormit et ubi evigilat sola est.
Psyche diu sic vivit: interdiu voces eam curant, nocte gaudent complexibus
mariti. Sed valde cupit vultum mariti spectare. Itaque nocte quadam lucernam
parat. Maritus redit et lectum ascendit; Psychen complexibus ardentibus tenet,
deinde dormit. Psyche e lecto exsilit lucernamque accendit; tum primum mariti
vultum videt. Statim amore flagrat; Cupidinem dormientem iterum atque
iterum basiat. Sed lucerna illa stillam olei ardentis emitti, quae in Cupidinem
cadit. Statim exsilit Cupido, neque unquam postea ad Psychen redit.

Una historia de fantasmas en la Antigüedad: en mitad de un viaje Quinto y Marco pasan noche
en lugares diferentes. Quinto se le aparece en sueños a Marco y le pide que le salve porque
intentan matarle (Cic. diu. 1,56).
Cum duo amici, Quintus Marcusque, iter facerent et ad villam venissent, alter in
caupona erat, alter apud hospitem. Cum cenavissent et dormirent, Quintus in somnis
visus est Marco, qui erat apud hospitem, et orabat ut sibi subveniret quod sibi mors a
caupone pararetur. Marcus primum territus surrexit; deinde cum constituisset ut
somnus vanus esset, statim dormivit.
Tum Marco dormienti, iterum visus est Quintus rogans ne mortem suam inultam
relinqueret quod sibi, dum vivus erat, non subvenisset. «Occisus sum» inquit «a
caupone et coniectus sum in plaustrum. Te oro ut cras mane prope villae portas sis,
antequam caupo e villa exeat». Marcus, hoc somno commotus, prima luce ad portas ivit
et cauponi occurrit. «Quid in plaustro fers?» eum interrogavit cum vultu severo. «Nihil
nisi stercus porto» respondet caupo anxius. «Quid quaeris?» Tum Marcus Quintum ad
se currentem et magna voce clamantem vidit et subito risit. Omnia vanus somnus.

AENEAS ET REGES ROMAE


1. Vergilius poeta miseram urbis Troiae fortunam fugamque Aeneae
narravit. Nautae Graeci, postquam invaserunt Troiam, impulsi avaritia, divitias
diripuerunt praedamque fecerunt et, incensi ira, urbem flammis absumpserunt.
Incolas autem aut maxima cum saevitia occiderunt aut captivos
abduxerunt nec feminis pepercerunt. Sed Aeneas e patria fugit deaeque
Minerva statuam abstulit. Post multas aerumnas in Italiam pervenit. Ibi Latinus
rex filiam advenarum duci dedit.
2. Ascanius filius urbem Albam condidit, unde venerunt Romulus
Remusque. Romulus, vir magno ingenio sollertiaque, in pulcherrimo loco
multisque commodis praedito Romam condidit. In ripa enim tranquilli fluvii
sita, urbs Roma res ad vitam necessarias
non solum per mare, sed etiam e terra
semper accepit nec vitia maritima
praebuit. Praeterea, quia iuga ardua et
nativa praesidia habuit, multos annos
intacta permansit; unum aditum, qui
erat inter Esquilinum et Quirinalem,
cinxit Romulus fossa vastissima. Sic
munitum locum delegit Romulus.
Itaque dixit Cicero orator: “Divinae
sapientiae plenus fuisti, Romule, et Romanorum prudentissimus”.
3. Romulus, ubi Romam condidit, extrema sollertia fuit. Nam quia viri
Romani sine feminis erant, puellas Sabinas, quae ludis Consualibus aderant,
rapuit et collocavit in familiarum amplissimarum matrimoniis. Sed Tatius,
Sabinorum rex, iratus in Romulum,
Romanos habuit perfidissimos et
bellum intulit. Multa variaque
fuerunt proelia. Denique Romulus
et Tatius regna sacraque
consociaverunt ac primos novi
populi in regium consilium
delegerunt ; populum autem in
curias triginta descripserunt. Sed post exitium Tatii fuit Romulo tota potentia,
sicut Romanorum sagacissimi providerant.
4. Sic Romulus consilium vere magnum felicissime perfecerat : non
solum Romam, sed etiam populum Romanum constituerat ; utilissima Romanis
gesserat ; vir sollertissimus fuerat. Itaque, si Romulus maximus Romanorum
fuit, iure posteri eum laudaverunt.
Multis quoque de causis Romulus laudari potest. Nam existimavit
imperium regium, optimorum auctoritate temperatum, Romanis valde
prodesse. Ergo patriam gubernavit cum primorum consilio. Liberos eorum
nominavit patricios atque in clientelas plebem descripsit. Deorum autem auxilio
populum Romanum egere putavit. Quamobrem e singulis tribubus singuli
cooptati sunt, quibus auspicia dedit. Praeterea cum finitimis multa bella gesta
sunt, sed Romulus numquam victus est. Patriam vero locupletare non destitit,
quia minime cupidus fuit. Narrat Cicero Romulum post exitium a populo deum
factum esse. Is septem et triginta annos regnaverat.
5. Paulo post, Numam Pompilium,
Sabinum, sibi regem adscivit. Is, Sabinorum
quietissimus, magnae prudentiae erat. Nam ut
vidit Romanos semper esse belli avidos, ab eo
vitio eos revocare voluit. Itaque in concilio
populo dixit se studium otii ei inicere velle :
«Sine praeda, Quirites, commodis abundare
potestis. Ego agros quos bello Romulus cepit
divido doque vobis». Praeterea multa sacra
instituit. Putavit enim se eo modo animos
Romanorum placaturum esse. Sic Numa, postquam in concordia
undequadraginta annos regnavit, e vita excessit.
6. Post Pompilii exitium Tullus Hostilius a populo rex creatus est. Is
bellum renovavit iusque belli constituit. Post eum regnavit Numae nepos,
Ancus Martius, qui, postquam Latinos bello devicit, adscivit eos in civitatem.
Deinde Aventinum et Coelium montem adiunxit urbi ; et silvas maritimas
publicavit deditque colonis ; et ad
ostium Tiberis amnis Ostiam urbem
condidit.
7. Post eum regnavit
Demaratus quidam, Corinthius, vir
magno honore et pecunia praeditus,
consiliorum Anci Martii particeps.
Quod erat in eo summa comitas,
summa in cives benignitas, populi
suffragiis rex creatus est. Addit
Cicero quod, ubi e patria fugit, nomen Graecum dimisit ac Romae Lucius
Tarquinius appellatus est, post exilium enim adscitus erat civis a
Tarquiniensibus. Primus equites creavit. Bello Aequorum gentem subegit et
aedem Iovi in Capitolio vovit.

POETA ORPHEVS
Orpheus poeta ferarum immanitatem domabat et lapides etiam lyrae suavitate
movebat. Eurydicam in matrimonio habebat, et beatus erat, sed vipera
Eurydicae pedem mordet et Eurydicam necat. Tunc Orpheus, cum in Inferos
intraret, Inferorum custodem domat et deam Proserpinam sua virtute
verbisque canoris movet. Orpheus Eurydicam in terras reducebat, sed cum ad
Inferos respiceret, Eurydica in Inferis manet. Deinde Orpheus corde maesto in
terris errat et Eurydicam semper appellat.

HERCVLES
Hercules sua virtute sibi magnam gloriam comparavit. Filius
Iovis et Alcmenae erat et iam in cunabulis duos serpentes parvis
digitis suffocavit. Ubi ad adultam aetatem pervenit, multis
operis clarus fuit et terram multis monstris liberavit. Hydram,
quae septem capita habebat, necavit. Aprum Erymanthi montis
vivum cepit et aves Stymphali paludis sagitis transfixit.
Hesperidum aurea mala rapuit. Etiam in Inferos descendit, ubi
Cerebum custodem domuit et amicum suum Theseum capivum
liberavit. Prometheum, quem in Caucasi vertice Vulcanus
vinxerat, item liberavit. Centaurum Nessum interemit. Graeci
Herculem in deorum numero coluerunt.

PROMETHEVS
Prometheus, artifex magnus, Iovem in bellis adversus Gigantes saepe adiuverat.
Postea, cum Iuppiter Prometheum e caelo in terram demitteret, Prometheus,
Minervae auxilio, homines ex terra et aqua creaverat. Deinde, ignem e caelo
hominibus praebuerat. Nam, cum aliquando in caelum veniret, facem igneam
secum de caelo in terram hominibus apportavit. Itaque homines terrarum
domini aemulique deorum facti sunt. Ob hanc causam Prometheus in monte
Caucaso ferreis catenis vinctus est. Iuppiter vulturem quotidie mittebat, ut
Promethei pectus laniaret et iecur ederet; sed ea pars iecoris, quam vultur
interdiu devoraverat, noctu crescebat, ut rursus vulture devoraretur. Tandem
Hercules, misericordia motus, vulturem sagittis transfixit, Prometheumque
catenis liberavit.
EQVVS TROIAE
Cum Graecorum exercitus urbem Troiam
expugnare non posset, dolum inauditum
excogitaverunt. Equum ingentem in litore
aedificaverunt et in vasti equi alvum duces acres
inclusi sunt. Deinde Graeci castra sua incendunt
et, cum equum in litore reliquissent, in naves
conscenderunt atque reditum in patriam
simulaverunt. Tum Troiani ab urbis moenibus in
litus laeti concurrunt. Ingens turba immanis equi
aspectu obstipuit. Deinde Troiani in urbem equum introducere statuerunt.
Propter equi moenium partem diruunt, equusque ad arcem a laeta multitudine
vehitur. Noctu, cum oppidani vino gravique somno opprimerentur, duces
Graeci ex equo descenderunt, urbisque portas sociis suis aperuerunt. Exercitus
Graecorum in urbem irruit. Magna caedes facta est. Urbs Troia, quae per decem
annos impetum hostium fregerat, penitus una nocte direpta incensaque est.

CONVIVIVM
Heri pater meus paucos amicos ad cenam vocavit. Hi, occasu solis, domum
venerunt paterque eos statim in triclinium duxit, ubi mox convivium inceptum
est. Mensa a servo inter lectos posita est; in ea panis erat, et lac et optimum mel
multique aliicibi. Convivae in lectis accubuerunt et multas horas ederunt et
biberunt. Facetiaeque verba facientes convivium in multam noctem
produxerunt.
LVDVS ROMANVS
Prima luce puer e lecto surgit ; toga praetexta indutus ad ludum properat.
Servus ei ceratas tabellas as scholae ianuam portabit. Discipuli omnes in
subselliis considunt atque,
appropinquante magistro, silentium
faciunt. Postea legere, scribere,
numerare, computare dicunt,
clarorumque virorum dicta recitant.
Magister eos linguam latinam et
linguam graecam docet. Deinde verba
clara voce dicit atque pueri ea in
tabellis stilo scribunt. Pigros
discipulos magister ferula castigat.
Sed post prandium in Campo Martio
pueri ludis exercitationibusque
animos recreant et corpora firmant.

HOMO EBRIVS
Homo quidam, cum e caupona ebrius egressus esset, atque urbis viis ingredi
aegre conatus esset, mox in terram cecidit. Cum turba hominum puerorumque
eum circumsisteret omnesque eum irriderent, tandem ex iis unus, hominis
iacentis miseratus, eum luto sanguineque respersus erigere conatus est, eique
dixit: “Vide, amice, quanto cum periculo tuae vitae in cauponis vinum bibas”.
At homo balbutiens respondit: “Nullum mihi periculum est cum in caupona
sedens vinum bibo; periculum solum est cum in urbe ambulare volo”.

IN CIRCO
Romai ludis circensibus magnopere gaudebant. Plerumque theatro Circum
Maximum anteponebant, qui ducenta quinquaginta milia spectantium
continere poterat. Die ludorum pompa e Capitolio in Circum Maximum
procedit. Primus incedit aedilis in quadrigis vectus; quem equites, aurigae,
currusque magnifice ornati sequuntur. Aurigae, sinistra flagellum, dextra
habenas gerentes, capite galea tecto, corpus suum habenis cingunt, ut eas
firmius teneant. Cultros tamen habent, ut, si forte de curru decidant, habenas
secent. Praemii consequendi cupidi aurigae loca sortiuntur. Cursus incipiunt.
Aedilis qui ludis praeest, mappa alba in arenam missa, signum dat. Statim equi
e carceribus apertis in arenam procurrunt. Clamore ingenti spectatores aurigas
hortantur ad equos incitandos: stant, clamant, plaudunt. Volantes in pulvere
quadrigae vix aspici possunt. Aurigae equos flagello concitant et spatium
arenae septies decurrere conantur, ad metas equos ita flectentes, ut eas non
offendant neque currus frangatur. Equorum velocitas et aurigarum calliditas
populum delectat, omnesque laetitiam studiumque magno clamore et plausu
significant. Sed ex aurigis unus prope metam flectit, eamque sinistra rota
offendit et currus frangitur. Insequens auriga continuo consistere et equos
sustinere cogitur. Tunc tertius facile aemulos superat et primus ad calcem venit,
victoriamque consequitur.

LVDI CRVENTI
Romae spectacula varii generis saepe edita sunt: histriones, ludi circenses,
athletae, naumachiae, venationes, sed praecipue
munus gladiatorium. Gladiatorium spectaculum
crudele et inhumanum est atque eorum condicio
atrox, nam pristinam libertatem patriamque
desiderant gravissimaque disciplina in officio
continentur. Etenim plerique gladiatorum a
Romanis in bello capti sunt; deinde in ludo
gladiatorio lanista hos servos feroces et fortes ad
dimicandum ligneis gladiis exercet. Vbi circenses
ludi appropinquant magno pretio a domino
locantur et in Circum vel in Amphiteatrum
adducuntur, ubi ferro decertant. Hodie in Amphitheatro duo gladiatores inter
se fortiter pugnabant. Unus ex his, qui saepe ante victoriam consecutus erat, in
arena graviter saucius cecidit. Laevam manum sustulit. Ita a populo salutem
petiit: nonumquam enim populus gladiatori victo parcit. Alii vitam ei
servandam esse censebant, alii adimendam. Sed princeps, arbitratus victi morte
populum laetaturum esse, pollicem vertit, idque incredibile clamore et plausu
comprobatum est. Tunc victus uno
ictu a victore interfectus est.
Saepe etiam iudices Christianos a
bestiis lacerari iubent. Sed
Christianos numquam deficiet
fortitudo animi, quia eis a Deo
dabitur. Quondam cum aperirentur
leonum saepta, senex sacerdos a
multitudine Christianorum orantium
circumventus est. At ille placido ore
eis dixit: «Ne ignavi simus, atque pro fide laeti mortem oppetamus; scimus
enim non una cum corpore animum extingui, sed nobis in arena cadentibus
caelum aperiri».

PVLLI SACRI
Claudius Pulcher consul, antequam navale proelium adversus
Poenos committeret, pullo sacros consulere voluit. Quoties
pulli cibi avidi erant, credebant Romani sibi deos propitios
esse. Tum sacerdos nuntiavit pullos manere in cavea neque
edere. Risit Claudius et pullos in mare mergi iussit: «saltem
bibant, inquit, quoniam edere nolunt.» Quae impia verba
magnam classi cladem attulerunt.

PVER DISCIPVLVS
Sol oritur et vigilo de somno. Paedagogus fenestram mihi aperit. Surgo de lecto,
sedeo, accipio pedules caligasque. Calceo me. Posco aquam ad faciem: lavo
primo duas manus, nam hae sordidae sunt, deinde faciem. Dentes frico et
gingivas. Tergeo. Depono dormitoriam atque accipio tunicam ad corpus.
Praecingo me. Vngo caput meum et pectino, supra induo paenulam. Procedo de
cubiculo cum paedagogo et cum nutrice salutare patrem et matrem; hos saluto
et osculor; et sic descendo de domo.
Eo in scholam. Intro et saluto: “ave magister”. Magister me osculatur et
resalutat. Saluto quoque condiscipulos meos: «avete condiscipuli ; datis mihi
locum?». Dat mihi puer meus scriniarius tabulas, thecam graphiariam,
praeductorium. Loco meo sedeo et disco : nomina scribimus, emmendamus,
delemus : et cera dura est, non mollis! Versum legimus, in syllabas partimus,
genera declinamus.
Magister omnes dimittit ad prandium. Venio domum. Muto, accipio panem
candidum, olivas, caseum, nuces. Bibo aquam frigidam. Post prandium revocor
iterum in scholam. Invenio magistrum perlegentem, et incipio ab initio.
Transeo lectionem et eo in balineum. Fero sabana, strigilem, faciale, pedale,
ampullam. Do nummos et intro. Vngo, fricor, sudo, nato, strigile detergeo,
sabanum cingo et caput pedesque tergo. A balneo emo minutalia et lupinos et
fabas acetatas. Lotus domum venio. Post cenam lectum sterno, pulvinum
commollio et dormio.

HORATIVS COCLES

Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto exercitu


Romam venit. Primo impetu Janiculum cepit. Non usquam alias ante tantus
terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam sepiunt
praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi objecto, tuta videbatur. Pons
sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus
vir fuisset Horatius Cocles, illo cognomine
quod in alio proelio oculum amiserat. Is pro
ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit,
donec pons a tergo interrumperetur: ipsa
audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso,
armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad
suos transnavit. Grata erga tantam virtutem
civitas fuit; ei tantum agri datum est,
quantum una die circumarari potuisset.
Statua quoque in comitio posita est.

MVCIVS SCAEVOLA

Cum Porsenna Romam obsideret,


Mucius vir Romanae constantiae
senatum adiit, et veniam transfugiendi
petiit, necem regis repromittens. Accepta
potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in
confertissima turba prope regium
tribunal constitit. Stipendium tunc forte
militibus dabatur: et scriba cum rege pari
fere ornatu sedebat. Mucius illum pro
rege deceptus occidit. Apprehensus et ad
regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium foculo injecit; hoc supplicii a
rea exigens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri
ab altaribus jussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui
similes, adversus eum conjurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis
obsidibus, deposuit.

MENENIVS AGRIPPA

Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit: nam cum plebs
a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa vir
facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in castra nihil aliud quam
narrasse fertur: "Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo
discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet
datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare volunt, ipsi quoque
defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit: inde apparuit ventris
haud segne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia membra
disserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum
corpus discordia pereunt concordia valent."

Hac fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est.
Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatis superbiam
defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac
plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi factus. Is tamen in
tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum
sepulcro senatus publice daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo
magis docere locupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti
nimis anxia divitiarum comparatio.