Você está na página 1de 3

VESPER LATINVS

vesperlatinus@gmail.com

CVPIDVS ET PSICHE

Multis abhinc annis in terra longinqua rex et regina habitant qui tres

filias habent; omnes filiae pulchrae sunt, sed natu minima, Psyche nomine,

multo pulcherrima est. Omnes viri omnesque feminae eam laudant et quasi

deam colunt. Tandem dea Venus irata est; invidet puellae quod pulchra est,

quod omnes eam quasi deam colunt. Cupidinem arcessit et “tu, care fili”,

inquit, “amorem in pectoribus humanis excitare potes. I nunc, puellam

pulchram quaere Psychen nomine. Sagittam emitte et coge eam amare

hominem aliquem miserum et deformem”.

Cupido matris imperia perficere parat. Arcum capit et sagittas, et ad terras

volat. Mox Psychen invenit, quae sola sub arbore sedet. Tristis est; nam omnes

eam laudant, omnes colunt, sed nemo amat, nemo in matrimonium ducit.

Cupido diu formam illam mirandam spectat. Iam dormit Psyche. Accedit

Cupido et eam propius spectat. Statim amore flagrat. Dum dormit puella, tollit

eam et per auras vehit ad domum divinam; ibi eam leniter in lecto deponit.

Mox evigilat Psyche et surgit. Omnia spectat. Voces audit sed neminem

videt. Voces dicunt: “omnia quae vides, domina, maritus tuus tibi dat. Nos tibi

famulae sumus. Intra et cena”. Psyche valde attonita est sed cenaculum intrat et

cenam videt paratam.

Laeta cenat. Deinde dormit. Dum dormit, sonum audit; evigilat; territa est.

Maritus ignotus adest; lectum ascendit et Psychen amplexu tenet; sed ante solis

ortum discedit. Psyche, ubi evigilat, sola est; mariti nullum vestigium videt.

Voces solae adsunt, quae eam curant.


VESPER LATINVS
vesperlatinus@gmail.com

Proxima nocte dum dormit Psyche, iterum adest maritus ille et “Psyche”,

inquit, “uxor cara, ego te valde amo et tibi do omnia quae cupis. Sed non licet

tibi vultum meum videre. Si me in lucem videris, numquam ad te redibo”.

Psyche, ubi mariti verba audit, valde tristis est, sed basia mariti consolationem

ei ferunt. Mox dormit et ubi evigilat sola est.

Psyche diu sic vivit: interdiu voces eam curant, nocte gaudent complexibus

mariti. Sed valde cupit vultum mariti spectare. Itaque nocte quadam lucernam

parat. Maritus redit et lectum ascendit; Psychen complexibus ardentibus tenet,

deinde dormit. Psyche e lecto exsilit lucernamque accendit; tum primum mariti

vultum videt. Statim amore flagrat; Cupidinem dormientem iterum atque

iterum basiat. Sed lucerna illa stillam olei ardentis emitti, quae in Cupidinem

cadit. Statim exsilit Cupido, neque unquam postea ad Psychen redit.

HORATIVS COCLES

Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto

exercitu Romam venit. Primo impetu Janiculum cepit. Non usquam alias ante

tantus terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam

sepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi objecto, tuta videbatur.

Pons sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius Cocles,

illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. Is pro ponte stetit, et

aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur: ipsa

audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso, armatus in Tiberim desiluit, et

incolumis ad suos transnavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit; ei tantum

agri datum est, quantum una die circumarari potuisset. Statua quoque in

comitio posita est.


VESPER LATINVS
vesperlatinus@gmail.com

MVCIVS SCAEVOLA

Cum Porsenna Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiae

senatum adiit, et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens.

Accepta potestate, in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turba prope

regium tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur: et scriba cum

rege pari fere ornatu sedebat. Mucius illum pro rege deceptus occidit.

Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium foculo

injecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo

rex iuvenem amoveri ab altaribus jussit. Tum Mucius, quasi beneficium

remunerans, ait trecentos, sui similes, adversus eum conjurasse. Qua re ille

territus bellum, acceptis obsidibus, deposuit.